Latin
Liber Tertius., LXXIII a. 384–387. ad Timasium.
Symmachus, Epistulae 3.74
Not analysed yet
Petitio domini et fratris mei Stemmatii monitorem magis apud te quam precatorem requirit. nam cum tanta sit tibi eius antiquitas, ut votum nostrum favore praecurras ,laborem rogandi in lucro habere debemus. breviter igitur, ut tui poscat, adverte. subsidia vitae, quae bona dici solent, ubi census uberior est, infortunio proscriptionis amisit. haec in magno reip. gaudio tuis potissimum meritis repensanda committit. suscipe, oro te, plenum bonitatis negotium et amici inopiam, cui miserae valetudinis casus accessit, rei familiaris integratione solare.