Latin
Liber Tertius., Ad Promotum.
Symmachus, Epistulae 3.75
Not analysed yet
LXXIIII ante a. 392. AD PROMOTVM. Multa in te virtutum natura congessit; quae si quis trutinet pensiore iudicio, nesciat, utrum in te bona fortitudinis magis an mentis excellant. sed alterius tibi laudis adstipulator est princeps generis humani, officiorum vero familiarium nos testes esse debemus. quo tibi religiosum studium nequimus aequare. . . . . . tamen in hoc te mei amore progressum, ut mihi falsis laudibus blandiaris, cum ais aliquid te ex nostri oris desiderare promptario, quod tibi inter rauca cornua eorum strepitus blandiatur. est quidem familiare virtuti delenimenta exercitii sensibus admovere. nam et Achillen vatum maximus refert, aegrum animi curas fidibus resolvisse. sed nos et musicae facundiae inopiam confitemur, et nutrimentum loquendi eorum litteris aucupamur, quos haerere comitatui et fama loquitur et tua scripta testantur.