Latin
Liber Tertius., Section 84
Symmachus, Epistulae 3.84
Not analysed yet
LXXXIII ante a. 396. AD RVFINVM. Iter, ut opinione metior, expedisti, quod solum tibi ad silentii veniam suffragabatur . nunc stativa requies stilo et animo tuo scribendi ad nos usum reformet, licet oris tui facultas, et cum viam carpseris, luculento potuerit adfatu sitim nostram rigare. sed fuerit tibi adversum culpam taciturnitatis de labore purgatio: nihil iam suffragii restat, cum tibi et facundia, quae nec ante inpediebatur, supersit, et otium, quod desiderabatur, accesserit.