Latin
Liber Tertius., Section 85
Symmachus, Epistulae 3.85
Not analysed yet
LXXXIIII ante a. 392.
AD RVFINVM.
Sequor te litteris, quia mente et adfectione non desero; nec videor mihi cito
haec arripere solacia, cum adhuc apud nos recens iucunditas tua vigeat. sentio enim
bonorum separationem statim diuturnam videri. quod si, ut praesumo, etiam tuus
animus expertus est, fac noverim festinata scriptorum vice, te quoque hoc intervallum
dierum longum putare.