Latin
Liber Tertius., Section 86
Symmachus, Epistulae 3.86
Not analysed yet
LXXXV ante a. 392. AD RVFINVM. Mos et ratio flagitavit, ut mansurus domi veniam de augustissimo principe imperati mihi itineris postularem. excusationis causam litteris indicavi, quas favor tuus molli aditu et blanda recitatione commendet. nihil enim meorum sine boni cuiusque auxilio placeret. rem loquor omnibus notam, mihi numquam tacendam. hoc amici, hoc aemuli sciunt. quorum alii gaudent, esse apud te locum meritis, alii dolent, non esse divitiis.