Latin
Liber Quartus., Section 16
Symmachus, Epistulae 4.16
Not analysed yet
XVI ante a. 395. AD BAVTONEM. Inter praecipua gaudiorum numero litteras tuas scilicet fraterni animi testes et vere religionis interpretes. eas quanto saepius sumo, tanto inpensius uberiusque desidero. difficilis est enim satietas rerum bonarum, et tunc maxime animos iucunda quaeque sollicitant, cum videntur explere. scribe igitur, ut facis, saepius, nec metuas ,ne experiaris ingratum, quem vides et amoris et sermonis tui esse tam cupidum.