Latin
Liber Quartus., Ad Protadium. XVII a. 380?
Symmachus, Epistulae 4.17
Not analysed yet
Sum quidem nimis aeger animi et prae tanto luctu obeundis inpar officiis, sed numquam fortunae in me tantum licebit, ut honorem tuum victus maerore dissimulem. quin immo his delenimentis remedia vulneri meo facio. quae etsi pro magnitudine doloris invalida sunt, medicinam tamen mihi efficacissimam tui sermonis adferunt. quid expectem, vides: redde operam, si videtur, amicitiae debitam, aegro animo profuturam .