Latin
Liber Quartus., Section 20
Symmachus, Epistulae 4.20
Not analysed yet
XX a. 395. AD PROTADIVM. Hilarasti mihi diem litteris, quae testatae sunt, vigere apud te nostrae amicitiae diligentiam. multum pectori meo voluptatis inlapsum est. et sane statueram scriptis antevertere officium tuum, si te Mediolanium venisse didicissem. dederam quippe hanc provinciam germano tuo, cuius tibi amore non cesserim, ut adventum tuum propere nuntiaret; sed conludio quodam moratus indicium tibi ordiendae salutationis priorem locum praestitit. neque ego moleste fero, quod apud te gratia fratris antistat. interea respondendum est inquisitioni, qua scire postulas, quibus actibus vitam colamus . dum filius meus Graecis litteris initiatur, ego me denuo studiis eius velud aequalis adiunxi. repuerascere enim nos iubet pietas, ut litterarum dulcedinem liberis nostris labor participatus insinuet. tuae res non in germine, sed in fruge sunt; cuius eloquentissimus iuvenis, ut fando conperi, proximis facundiae calcibus urguet parentem. o te beatum, amice, si vinceris! nostra adhuc institutio molitur florem creare, nec imperari potest unico labor. itaque inter metum meum et diligentiam lentus pignoris nostri profectus adolescit. plane, ut arbitror, quaesitis satisfecimus. nunc vicissim rerum tuarum ordinem cupio cognoscere. facilis autem tibi, si me litteris dignum putes, commeantium copia est, cum tabellariis in aula positi fratris utaris.