Latin
Liber Quartus., Section 21
Symmachus, Epistulae 4.21
Not analysed yet
XXI a. 396. AD PROTADIVM. Post urbis nostrae exitiabilem famem re frumentaria in tranquillum redacta oram Campanae regionis accesseram. commodum adfuit Marcianus intimus vester et mihi per vos amicus adportans litteras tuas; quas ubi laetis oculis percucurri, aucta est apud me celebratorum litorum gratia. fit enim plerumque, ut ex bonis accidentibus honor et voluptas crescat locorum et. . . . . . . amoris signa praeferet. nam nemo flagrantius amicitiam colit, quam qui irascitur neglegentiae. quod ita accipias volo, ut causa officii mei salva sit. nullum quippe delictum curae erga te frigentis agnosco. quid quod proxime teste fratre communi, quem magistratus urbis amplectitur, geminam tibi salutem per epistulas dixi? num fraternitati tuae etiam commeantium fidem debeo? cogita in longinqua raras aut occultas hominum profectiones, adde perfidiam mandata frustrantium: non accusabis absentis, ut spero, desidiam, si consideres, et in emittendis epistulis alienam requiri occasionem et in reddendis alienam fidelitatem. sed quid ego his testimoniis diligentiam in te meam nitor adserere? ipsum fratrem nostrum Marcianum credo tibi sedulo prodidisse, quanta memoria et praedicatio tui in ore ac pectore meo vigeat. ego vero iam, quid de scriptis meis vel silentio sentias, non requiro ; siquidem minus est te frequenter adloqui quam de te iugiter loqui. quid ergo scripta postulas, quibus saepe male creditur? hoc liberius, hoc verius est, quod defertur absenti. itaque, ut vis, gloriare stili frequentia: ego officium vinco iudicio.