Latin
Liber Quartus., XXIII. ad Protadium.
Symmachus, Epistulae 4.23
Not analysed yet
Observatio quaedam me hucusque cohibebat, ne litteras primus emitterem. hunc enim morem quaedam institutio vetusta constituit, ut eorum ante recurrat adfatus, quos a proprio lare peregrinatio longa disterminat. ago igitur atque habeo uberes gratias, quod et te languore discusso rectius valere cognovi, et mihi ad scribendum ianuam quodammodo intellego esse reseratam. pro qua re meliores tibi opto processus. nam etsi secundum mores ac natales tuos honorum culmen indeptus es, necdum tamen perfectum praemium debitamque mercedem tibi fortuna restituit, quae etsi in te magna contulerit, numquam tamen aequabit meritum tuum. nunc redeo ad verba sollemnia, quibus tibi salutationis officium de more persolvens mutuum munus exposco. intellegis enim vicissitudine scribentium animos incitari.