Latin
Liber Quartus., Section 24
Symmachus, Epistulae 4.24
Not analysed yet
XXIIII ante a. 395. AD PROTADIVM. Extant in monumentis Sallustianis Africani litterae, quas Iugurtha post excidium Numantinum testes ad Micipsam decoris sui pertulit. has ego in praesentia fratris nostri Florentini nomine ad verbum mandandas paginis puto, quia ut ambo in negotiis suis pari gloria splenduerunt, ita utriusque virtuti idem testimonii honor congruit. et illum quidem Scipio regi Numidae volens reddidit: nos inviti tanto ornamento tibi cedimus. fatendum quippe est, in gratiam tuam factum, ut hunc abire pateremur. de me, si quid pro amicitia postulas edoceri, erit quaesitorum index, qui rerum mearum arbiter fuit. tantum epistulae meae crede, quod valeam tuique diligentiam colam, quam mihi de te invicem fides aemula pollicetur.