Latin
Liber Quartus., XXVIII a. 395–402. ad Protadium.
Symmachus, Epistulae 4.28
Not analysed yet
Ingenia humana prompta ad arguendum esse omnibus liquet. sed tu, qui inter bona rara numeraris, omitte sectari per naturam faciliora et defensionem longi silentii mei suscipe, quae abundat plurimis iustitiae patrociniis, si contempleris ad viciniam Rheni, a qua nunc et optimus princeps et magistratus potissimus abest, nullum nostrarum partium commeare. fors fuat, an quis tantum viae ob rem privatam mihi ignoratus adripiat. tibi proficiscentium Romam maior facultas; primo quia in commune imperii caput undique gentium convenitur; tunc quod clementissimum principem in hac parte degentem varia omnium desideria vel necessitates sequuntur. et tamen, cum tabellarios tibi plures causae offerant, aeque a stilo temperas nec ulla a nobis expostulatione perstringeris. facit enim securitas mea, ut diligi me etiam a tacente non ambigam . ergo amicitiae nostrae fiducia non ex litteris pendeat. illarum intervalla fors faciet, fides autem mutuae diligentiae indignatur linguae adsertionem. ad hoc etiam prolixas epistulas petis tamquam facturus periculum, quantum in scribendo cana aetate profecerim. semper quidem similis arentibus rivulis laxiores ripas refugi, ut inopiam brevitas adfectata celaret. nunc graves quoque anni, si quid de pectore meo stillabat ,biberunt. praeterea nihil argumenti suppetit ad propaganda, quae scribimus. nosti otium meum, de quo apud te largiter loqui utriusque fastidium est; magis negotiis plura verba conveniunt. nobis idem sit linguae modus, qui fortunae est. mallem Aboriginum more dictionem salutis alternae ligno aut corticibus scribere; Aegyptus papyri volumina bybliothecis foroque texuerit. sufficiat aliquando celebrandae amicitiae :si vales, bene est. opto has ipsas, quas tu breves quereris, salutationum vices, dum absumus, inter nos longum manere.