Latin
Liber Quartus., XXVIIII a. 396–397. ad Protadium.
Symmachus, Epistulae 4.29
Not analysed yet
Spero te, ut fando didici, ad vicina venturum. fors fuat, an vera conpererim. ego tamen vel tradendas coram tibi a fratre nostro Minervio duas oratiunculas meas vel mittendas in patriam fidelitati eius ingessi. parcus esse in hac epistula debeo; illis enim, quae legenda suscipies, amor avarus explebitur. commoneo tamen, ne orationis unius titulo mutetur de me existimatio tua. nam repudiata censura gravat nos principio sola argumenti inspectione, sed ubi dicta legeris, cum sententia mea in gratiam reverteris. hanc partem: 'quae tempestate resecata est' totius ordinis nostri antetulit auctoritas, ne sub specioso nomine fores inpotentiae ambire solitis panderentur. plures utilitatis et honestatis adsertiones in ipso corpore orationis invenies. de utroque opere meo iudicium tuum cura nostra desiderat.