Latin
Liber Quartus., Section 52
Symmachus, Epistulae 4.52
Not analysed yet
LII a. 395. AD FLORENTINVM. Verbis nequeo conplecti, quot gaudia mihi pariter dies unus invexerit. agnoscis credo causam, cuius auctor fuisti. nam geminas fratrum communium litteras in cumulum extulit tertius honor scriptorum tuorum. itaque ut rerum bonarum difficilis electio est, paulisper haesi, quam primam paginam recenserem; tantum apud me erat desiderium singularum. mox omnes arguto legendi transitu percucurri, ne inspectionem residentis morarer. nec semel legisse suffecit, ut si quid aviditas prima perstrinxerat, inculcaret iteratio. erat in verbis uniuscuiusque varius elocutionum lepos, quo solo litterae discrepabant; nam omnes mens una dictaverat. possem bona fide adicere maiora, sed tuae aures, licet fratrum laudibus gaudeant, communionem tamen glorios! testimonii per verecundiam non ferunt. restat, ut tibi reditum meum sub quadam curiae invitatione poscenti pauca respondeam. ad idus Novembres, modo eventus adiuvet destinata, recurrere in conspectum vestrum paramus. si promissi dies serus videtur, legationem senatus per me nolo differri, quae dudum viris inlustribus credita et instructa mandatis neque personarum neque petitionum requirit adiectionem. decet igitur stare dispositis, nec fas est exemplo proximae dissensionis per novos tractatus confirmata subverti. haec ante me, ut scribis, etiam ipse vidisti; quo magis placitis inhaerendum est, quae mihi commendat auctoritas tua, tibi noster adsensus.