Latin
Liber Quartus., LIII a. 380–382. ad Florentinum.
Symmachus, Epistulae 4.53
Not analysed yet
In eum militiae gradum labore venisti, ut Benedicti amici mei fortunam debeas adiuvare, quem nulli obnoxium crimini fortunae iniquitas loco depulit et honore privavit . huic ad promerendum favorem tuum non solum ipsius probitas sed etiam commendatio mea aditum debet aperire. credo enim tanti apud te litteras meas esse momenti, ut effectum sperare fas fuerit, etiamsi ardua postularem. quod ideo commemorandum putavi, ut intellegas, vel quid de animo tuo atque amicitia sentiamus, vel quantum prodesse huic debeat vel adesse iustitia.