Latin
Liber Quartus., Section 55
Symmachus, Epistulae 4.55
Not analysed yet
LV a. 398–402. AD FLORENTINVM. Dictam mihi a te salutem pari honore conpenso. vellem utrique nostrum saepe alternandi stili usus veniret, sed quia hoc longinqua non sinunt cadere pro voto communi, inpatientiae ratio satisfaciat. debet certe prompta esse inter nos morae mutuae venia. non eadem tamen facilitate purgabis, quod filii nostri Minervii nuptias aliorum potius relatu quam litteris tuis conperi. an veritus es, ne a te nomisma auro cusum desiderarem? potuit iacturam sportulae tacere verecundia mea, negationem gaudii amor nescit ignoscere. et tamen, ut sum placido in meos animo, spondeo remissionem tibi huius offensionis, cum de nepote suscepto anteveneris scripto nuntiorum celeritatem.