Latin
Liber Quartus., LIIII a. 397. ad Florentinum.
Symmachus, Epistulae 4.54
Not analysed yet
Purgas, quod hucusque siluisti. communis haec culpa est. nam me quoque ab tali commercio diu infirma valetudo revocavit. inhorruisse te puto, postquam de me cognitu amara legisti. redi in habitum animi laetiorem: diis quippe auctoribus sanitatem refovi. facilis igitur litterariae cessationis utrique venia sit. ambo nobis invicem remittamus, quod ambo deliquimus. sed quid mihi insusurras frugis Africanae tenues commeatus? absit, ut praesens annus imitetur fortunam superiorum! intercludet ,ut spero, providentia tristes casuum vias sacris auribus edocendis et castigatione iudicum? quos alimentaria spectat invectio. nec spem dies obstruit; nam mare adhuc iustis cursibus patet et nondum in hiemem praecipitat autunmus. placet tamen inter haec, quod inaestuas et pio metu antevertis necessitatem. remunerabitur curam tuam melior eventus, et laudis tuae fructus efficiet, ut sit tibi postea dulce timuisse.