Latin
Liber Quartus., Section 6
Symmachus, Epistulae 4.6
Not analysed yet
VI (V) a. 398. AD STILICHONEM. Commendationem non desiderat, qui ad agendas gratias pergit, et ideo Flavianus filius meus fretus culminis tui beneficiis levat istiusmodi labore curam parentis. restat, ut scribam, quod illius coram gratulatio sequetur, nihil esse ad integrandas fortunas hominum virtutibus tuis promptius. reddideras inclinato pristinum statum et putabaris consumpsisse praestanda; nunc adiecta est ei honorabilis evocatio, quam testimonii tui iuvit auctoritas. novos beneficiorum gradus invenis et inconstantem putas amorem, qui incrementa non accipit. o felicis ingenii benignitatem! quid Flaviano meo amplius velim, nescio, cum tu sponte praecurrens inpudentes nos facias aestimari, si adhuc aliquid optamus.