Latin
Liber Quartus., VII (VI) a. 399. ad Stilichonem.
Symmachus, Epistulae 4.7
Not analysed yet
Evectiones impetrasse me gaudeo, quibus praeturam filii mei virtute, qua polles, iuvare dignatus es. restat, ut cumules, quae magnifici animi consuetudine praestitisti, et familiares meos in Hispanias missos ob equorum curulium coemptionem transcurrere protinus iubeas, quia tempore futurae editionis urguemur. illud autem de te petere non audeo, sed tuo relinquo iudicio, an effectum desiderii mei datis ad amicos litteris praecipias adiuvari.