Latin
Liber Quartus., LXVIII (LXVIIII) a. 386–387. ad Eusignium.
Symmachus, Epistulae 4.68
Not analysed yet
Etiamsi petitio domestica et amica cessaret, publicus vigor iusto desiderio deesse non posset. quid enim tam familiare iustitiae, quam ut circumscriptor clarissimae et laudabilis feminae parentis meae astutiae suae privetur effectu, ne commodis inludat alienis provincialium patronorum fretus auxilio? quorum inpotentia conpulit, ut matrona litium fugitans ad iudicium praetoriani culminis convolaret. res autem, qua de agitur, eiusmodi est: ante paucissimos menses ille a parente mea horrea in Aquileiensi sita et clarissimae feminae propter loriginquitatem itineris incognita tenui mercede eonduxit, atque his ita abusus est, ut parvo licet tempere iisdem locis labem consulto intulisse dicatur. hunc ubi saepe convenit, ut conductione decederet, contemptu hominis et interventu quorundam frequenter elusa est. nunc opis indiga geminum beneficium vestri favoris exoptat: primo ut inprobissimus inquilinus locorum dentione pellatur; dehinc ut habita deterioratae rei aestimatione sumptum iustae instaurationis agnoscat. cum igitur aequa poscamus, credo confore, ut utilitatibus parentis meae favor vester adrideat.