Latin
Liber Quartus., LXVIIII (LXX) a. 387. ad Eusignium.
Symmachus, Epistulae 4.69
Not analysed yet
Benigne, ut mos est tibi, recursum nostrum misso apparitore iuvisti; quem progressus ad Appennini superiora dimisi adiecto officio litterarum, ut gratiam, quam rebus aequare non possum, saltem verborum honore conpensem. quod superest itineri, spero praefata dei venia sine labore peragendum. minus enim molesta sunt, quae perveniendi spem proximam pollicentur.