Latin
Liber Quintus., Ad Hierophantem.
Symmachus, Epistulae 5.1
Not analysed yet
I. Recte valeo. hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expeturit vota lecturi. aeque tibi suppetere optatum vigorem nimis gaudeo, nam me tali indicio nuper hilarasti. illud quoque in summa pono gratia, quod te nostri diligentissimum familiaris stili frequens usus ostendit; cui rei landem referre consilium est, ut hoc invitamento memoris animi ad perseverantiam provoceris.