Latin
Liber Quintus., Section 2
Symmachus, Epistulae 5.2
Not analysed yet
II. AD HIEROPHANTEM. Opulento me adficis bono, quotiens amicitiam nostram salutis tuae indicio muneraris . deos igitur conprecor, ut te pro tanta in nos religione fortunent. vicissitudini autem litterariae parem diligentiam libenter inpendo, ut ad officia promptius inciteris, cum videas apud memorem scriptorum gratiam non perire.