Latin
Liber Quintus., Ad Magnillum. XVII (XVI).
Symmachus, Epistulae 5.17
Not analysed yet
Brevem decet esse sermonem, quo reditus indicatur. quid enim mandes paginae, cum omnia, quae scripto committi solent, fabulis potius debeant reservari? hoc est argumentum praesentium litterarum, quas, si dii votum iuverint, mox sequemur.