Latin
Liber Quintus., XVIII (XVII). ad Magnillum.
Symmachus, Epistulae 5.18
Not analysed yet
Suades, ut redeam. ne ius praedii nostri violenta perturbet inruptio. at ego puto. non minus tuam curam quam meam praesentiam promovere. conicio exaggerari a te religiose istam trepidationem, dum me Romam studes trahere. ego autem non modo amore otii abesse plusculum cupio, sed quia inane crit, quidquid remoto atque inconsulto possessore temptatur. consilium autem rei agendae tuus et aliorum, quibus cordi sumus, tractatus inveniet. meae quieti nullus invideat; quin longius produccnda est. cum vicem nostram bonorum amicorum cura fungatur.