Latin
Liber Quintus., XX (XVIIII) a. 393. ad Magnillum.
Symmachus, Epistulae 5.20
Not analysed yet
Nos tuum praeoptamus adventum; tu amicis muneribus desideria nostra solaris. admodum quidem delector oblatis, sed hoc ipso officio damna absentiae tuae gravius sentiuntur; pleniora enim praesidia atque ornamenta de amico praesente caperemus. at nunc inter votiva candidati mei negotia et quaestorios apparatus fraudari nos conqueror societate consiliorum tuorum. et tamen obeunda nec procul locatus omittis: nam et vestes subsericas, quas homines mei post inlationem pretii retentabant, et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus. opto igitur tibi promptum deorum favorem reditumque felicem simulque oro, si fors dederit facultatem ,functioni nostrae interesse deproperes, cuius voluptas magna parte cumulabitur, si laetitiae nostrae particeps desideratus accesseris.