Latin
Liber Quintus., XXI (XX) a. 392–393. ad Magnillum.
Symmachus, Epistulae 5.21
Not analysed yet
Potuit sine litteris nostris sanctus Aurelius, si quid de me quaereres, explicare; sed quia fastidiosa salutatio est, quae nudo sermone defertur, iunxi scripta mandatis. have igitur dico tibi simulque deprecor, ut secundum commonitorium, quo summatim muneri praeparanda perscripsi, et ipse salva iudiciaria existimatione curam mihi religiosi ,ut soles, fratris exhibeas, et homines nostros conparandis quibusdam, quae poscit editio, iustum inpendium ministrare praecipias.