Latin
Liber Quintus., XXII (XXI) a. 392–393. ad Magnillum.
Symmachus, Epistulae 5.22
Not analysed yet
Quaestorium parvuli nostri munus adcelerans, communi amico Aurelio quaedam conparanda aut providenda mandavi. sed quia negotiis publicis et varia iniunctorum occupatione distringitur, Eusebium familiarem nobis speciatim ad te misi, cuius admonitione cura tua in effectum omnium provocetur. et quia longum visum est litterarum serie agenda conplecti, non graveris commonitorio strictim signata percurrere. quod satis esse arbitror ad incitamentum diligentiae tuae; neque enim preces oportet adhiberi ,cum sola amici voluntas studium tuum debeat incitare.