Latin
Liber Quintus., XXIIII (XXIII). ad Magnillum.
Symmachus, Epistulae 5.24
Not analysed yet
Familiaris emersit occasio, quae tibi salutis meae adportaret indicia. neque enim dubitare possum, tibi litteras meas esse reddendas, quas Silvanus ad animi nostri diligentiam pertinens exhibebit. cui haec ipsa recepti officii commendatio apud te debet esse suffragio. ceterum ut respondeas, non laboro, cum mihi vicissitudinem scriptorum tuorum mutua polliceatur adfectio.