Latin
Liber Quintus., XXV (XXIIII). ad Magnillum.
Symmachus, Epistulae 5.25
Not analysed yet
Parens sana est et ad patientiam doloris adducitur. quare hanc partem depone curarum mentemque ad meliora conpone. certe si tibi aliquid ab re tua otii est, nostris negotiis diligentiam dignare praestare, ut operae sit pretium, quod in exactore mittendo litteris tuis et monitis satisfeci. multa Oceano, ut recordaris, et litteris et commonitoriis implenda mandavimus, quibus exequendis par esse non poterit, nisi tuo inpulsu et monitis urgueatur. quae cum in effectum te iuvante processerint, quaeso, ut indicio scriptionis expectationem meam non graveris instruere.