Latin
Liber Quintus., III. ad Hierophantem.
Symmachus, Epistulae 5.3
Not analysed yet
Scriptum mihi tuum Probatius nuper exhibuit, atque ex eo mihi plurimum gratulationis accessit, quod tibi pro voto omnia superesse cognovi. id ut saepe facias, monere non debeo, cum spontanea officia stimulo exhortationis nun oporteat incitari.