Latin
Liber Quintus., XXXIII (XXXI). Symmachus Magnillo.
Symmachus, Epistulae 5.32
Not analysed yet
Nolo puerum crimineris ob reditum tardiorem. mea pro Symniacho conturbatio neque ad vescribendum tempus invenit et recursum tabellarii usque ad spem bonam distulit. nunc quia periculum eius in aegritudinem versum est. hoc ipsum loqui apud te licuit. faciet divina miseratio, quae pias aures adplicat votis parentum, ut tibi mox de eo, quod iuvet animum, securitas mea nuntiet. AD HEPHAESTIONEM. XXXIIII (XXXII) a. 389.