Latin
Liber Quintus., Symmachus Hephaestioni.
Symmachus, Epistulae 5.33
Not analysed yet
Votum mihi non defuit itineris ordiendi, sed tarda evocatio perveniendi tempus artavit, atque ideo verecundius visum est veniam poscere quam peracto consulis officio pervenire. super hoc plenissimas et ad d. n. clementissimum principem dudum litteras dedi et ad ceteros, qui me adesse voluerunt. quas etiam nunc Festus agens in rebus proficiscendi cunctatione remoratur. et quia vereor, ne aut lateant suppressa, quae scripsi, aut per aemulos resoluta vitientur. consilium fuit, ut ad te dominum et fratrem meum exemplaria omnia mitteremus. erit tuae circa me adfectionis de omnium rerum fidelitate rescribere. reddentur vobis etiam chartulae curas domesticas continentes ,quis decursis aestimabitis, quid bonorum temporum iustitia et fama desideret.