Latin
Liber Quintus., Ad Neoterium. XXXVIII (XXXVI) a. 389. Symmachus Neoterio.
Symmachus, Epistulae 5.37
Not analysed yet
Supra modum gaudeo redditum esse meritis tuis vetus debitum. iamdudum enim rem publicam virtutibus obligasti, quae nancta divinae fidei principem sibi quodammodo consulatum, quem tibi solveret, impetravit. ad huius celebritatem voto alacri cucurrissem, nisi diplomatis sacri tarda perlatio artasset intervallum dierum. accessit hiemis contemplatio, quae magno frigore et brevibus lucis horis moratur excursus. meus tamen animus, meum gaudium tecum est. ego solus dolere debeo, quod mihi tantum bonum casus inviderit; tibi et praesentium satisfaciet numerus et cultus absentium .