Latin
Liber Quintus., XXXVIIII (XXXVII) a. 389. Symmachus Neoterio.
Symmachus, Epistulae 5.38
Not analysed yet
Amicis nostris iusta cupientibus usui esse debemus, praecipue fratri nostro Alexandro . quem iudicio probamus et amore conplectimur. hunc licet noveris honorum desiderio non moveri, communis tamen verecundia non sinit testimonio carere militiae, cum illi tribuni ac notarii dignitatem d. n. Valentinianus Augustus ante inruptionem tyrannicam sponte detulerit. quaeso igitur, ut praerogativam sacri testimonii te adnitente mereatur. facile est enim, ut sub tam pio gubernatore rei p. infortunia hominum saeculi vincat humanitas.