Latin
Liber Quintus., XXXXI (XXXVIIII). Symmachus Neoterio.
Symmachus, Epistulae 5.40
Not analysed yet
Cum sciam, te animo esse placabili, recepi pro amico operam veniae postulandae: neque enim sic a recto devii sumus, ut te umquam moveri temere suspicemur. v. c. Epictetus causidicorum more prolapsus, dum vult inpensius placere suscepto, sanctum Sabinum probatum bonis omnibus incauto sermone perstrinxit. ea res omnium vestrum. quibus ille curae est, animos creditur asperasse, nec inmerito. querella rectoris etiam praetorianas acuit potestates. quid multa? Epictetus togae forensis honore privatus est plurimis praeferendus, qui firmo patrocinio proteguntur. nunc illa clientium turba unius fortuito insultat errori; quod ne diu maneat, tua praestabit humanitas. satis datum est correctioni. nunc ingenium tuum respice. illud causa meruerit, hoc tribue lenitati. scio inlustrem virum praefectum praetorio his quoque litteris tuis prompte esse cessurum. erit tibi Epictetus v. c. etiam emendationis suae debitor, quem paulo inconsultum fecerat impunitas magna peccantium.