Latin
Liber Quintus., XXXX (XXXVIII). Symmachus Neoterio.
Symmachus, Epistulae 5.39
Not analysed yet
Inpatienter amicorum soleo perferre discessum, sed eos, qui ad praesentiam tuam relicta urbe contendunt, ad me credo venturos. quid quod sequestrata adfectione invideo tecum futuris? soli enim bona praesentiae tuae capient, quorum communis mihi fructus esse deberet. utut est tamen ista condicio, fratres nostros Celsum atque Nicianum probabiles viros non invitus emisi, certus aliquid ad nos ex fabulis atque actibus tuis eorum relatione rediturum. quos ut mature urbi studiisque restituas, vicissim de te postulo. nam si te ab ac petitione dissimulem, videor eorum peregrinationem non tuae detulisse reverentiae, sed meo praestitisse fastidio.