Latin
Liber Quintus., XXXXIII (XXXXI) a. 376? q. cs.
Symmachus, Epistulae 5.42
Not analysed yet
Qui amanti nugas suas et deliramenta committit, non debet formidare iudicium. commendatur enim religione, quidquid culpari posset examine. merito securus oratiunculam ,quam proxime in senatu habui, ad te misi; de qua dominum meum fratrem nostrum Carterium tecum plene arbitror conlocutum, nam petitioni nostrae auditor interfuit. et quamvis totius ordinis secunda suffragia cepisse videamur, in te uno tamen summam testimonii conlocamus. facito igitur me certum sententiae tuae et simul. quid rerum geras, pande cupienti, ut quod ex meis actibus voluptatis accipies, tuorum mutua insinuatione conpenses.