Latin
Liber Quintus., XXXXIIII (XXXXII). Symmachus Neoterio.
Symmachus, Epistulae 5.43
Not analysed yet
Dissimulati officii obiurgatione morderis in epistula blandiore, qua tibi gratiam refero sermonis accepti. licet cogitarem, illa potius amica esse conloquia, quae sponte tribuuntur, at in respondendo referri magis necessariam vicem quam deferri spontaneam scriptionem, ego tamen ita adfectus sum proximis litteris, ut nescire me fatear. reddideris hoc munus an dederis. verum tu cogita, quid epistulae tuae iucunditatis habiturae sint, quas non admonitus exhibebis, cum hae quoque mihi admodum gratae siut, quas rependis ex debito.