Latin
Liber Quintus., XXXXVIII (XXXXVI). Symmachus Felici.
Symmachus, Epistulae 5.47
Not analysed yet
Bene cognitis ac probatis commendatio prompta debetur, ut ad notitiam bonorum sub honesta adstipulatione perveniant. Theodulus sincerae probitatis adulescens multorum gratia viget. quibus placere laudabile est; sed fortunae difficultatem, quae cursum vitae eius exasperat, adminiculo tuo sperat posse removeri. quaeso igitur, ut votis eius benignus adrideas, ne aut meum testimonium pro nihilo habitum iudicetur. aut spebus illius exitus inanis inludat.