Latin
Liber Quintus., Ad Felicem. XXXXVII (XXXXV) a. 396. Symmachus Felici.
Symmachus, Epistulae 5.46
Not analysed yet
Scribis reverentiam nostri apud omnes vigere. gaudeo huiusmodi testimonio, sed profiteor, tua opera fieri, ut taliter vigeat existimatio mea. tu mihi es auctor rumoris secundi, neque hac tantum gratia vadatum me esse sentio. nam illud etiam, quod te praesule processit ad commodum proximorum meorum, quamvis iustitiae datum sit, tibi tamen refertur acceptum. cesso longius pergere, quia in remunerandis beneficiis ieiuna est verborum vicissitudo. simul obstrepunt curae, quas officiis familiaribus tenuis patriae victus opponit. ero apud te posthac loquacior, cum refoverit studium meum rei frumentariae instaurata securitas.