Latin
Liber Quintus., Section 59
Symmachus, Epistulae 5.59
Not analysed yet
LX (LVIII) ante a. 399. SYMMACHVS PATERNO. Omnes, qui aditu tuo cupiunt sublevari, non cassam, quantum arbitror, viam capessunt ineundae gratiae, cum me adstipulatore nitantur. horum unus vir probabilis Turasius familiaris meus, qui indictae sibi litis iniuriam fortunae imputat, gratiam vero boni reditus de tuo potissimum sperat auxilio. tuere igitur aequa poscentem et humanitatis tuae latius extende famam, quae incrementis maximis cumulabitur, si Turasio per te secunda successerint.