Latin
Liber Quintus., LXI (LVIIII). Symmachus Paterno.
Symmachus, Epistulae 5.60
Not analysed yet
Religio postulavit, ut scriberem, praesertim cum hortaretur familiaris occasio. nam homo tuus tabellarium se mihi optulit, cui nihil litterarum dare summa piaculi esse perspexi. salvere igitur te opto, me nuntio, et vicissim peto, ut nos sospitatis tuae indiciis munereris.