Latin
Liber Quintus., LXIIII (LXII). Symmachus Paterno.
Symmachus, Epistulae 5.63
Not analysed yet
Ostentator mei in te studii esse non debeo; officia quippe ex debito religionis profecta iactationem recusant. quin immo uberis gratiae instar accepi, quod amicitiae meae v. c. Scipio te mystagogo usus accessit. maximum enim lucrum est quaerere familiaritatem bonorum. et sane spero, ipsum quoque in omnibus nostri diligentem futurum, postquam cognoverit suorum relatu, quid negotio eius cura nostra contulerit.