Latin
Liber Quintus., LXV (LXIII) a. 397–398. Symmachus Paterno.
Symmachus, Epistulae 5.64
Not analysed yet
Quadragesimae portorium sive vectigal non recte poscitur a senatoribus candidatis ,quia nostri ordinis functiones onerari geminis incommodis non oportet. hoc tibi etiam pro Cynegio dudum missis litteris indicavi. nunc filii mei Pompeiani clarissimi et optimi iuvenis par necessitas depoposcit, ut repeterem postulatum. quaeso igitur, ut humanitatem, quae inter virtutes tuas prima est? nostri ordinis editoribus dignanter inpertias et ursorum transvectionem cupiditati mancipum subtrahas. perveniet beneficii istius gratia et ad senatum, qui levatur incommodis, et ad populum, cuius voluptatibus praestatur immunitas.