Latin
Liber Quintus., LXXXIIII (LXXXII). Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.83
Not analysed yet
Silentium meum etiam ipse reprehenderem, si tuas litteras aliquando sumpsissem. itaque arguere in altero non potes, quod a te admissum esse meministi. ego tamen in haec officia primus erupi, ut et te ad scribendi studium cohortarer et amicum meum testimonii adstipulatione prosequerer. est enim eius industriae atque probitatis, ut favorem tuum iure mereatur. pro quo ego petitor accedo, praesumens apud animum tuum nostras litteras plurimum profuturas.