Latin
Liber Quintus., LXXXV (LXXXIII). Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.84
Not analysed yet
Quod epistulas meas condis, amoris est tui, qui describenda nescit eligere; sed me fucus hic decipit. nam praecipitor ad scribendi fiduciam placendi securitate. et tamen, si quando resipisco, nimis vereor, ne ista simplicitas incidat quandoque in lectorem alterum tibi disparem. quare velim, tibi habeas, quae incogitata proferimus: licet eadem mei quoque librarii servare dicantur, sed illi per examinis ignorantiam. quod te facere non oportet Mercurialis artis peritum. nam mediocribus scriptis amicorum benignitas scit favere, alienorum invidia nescit ignoscere. quod superest, oro iam venias et praesentia tua augeas honorem festorum dierum. nempe Minervae tibi sollemne de scholis notum est, ut fere memores sumus etiam procedente aevo puerilium feriarum. ad eum diem tibi convictum paramus agrestibus holusculis partum, quia luxuries offendit deam sobriam.