Latin
Liber Quintus., LXXXXVI (LXXXXIIII) a. 402. Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.95
Not analysed yet
Romam redisse me nuntio. atque utinam sanitatis quoque meae index esse potuissem ,quam labefactavit peregrinationis iniuria et hiemalis asperitas. sed otio redditus spero meliora. ipse ut valeas, divina praestabunt. nam ut homines meos solito favore tuearis, postulare non debeo? cum incitamentum spontanea officia non requirant.