Latin
Liber Quintus., LXXXXVII (LXXXXV). Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.96
Not analysed yet
Maluerim quidem tuum solamen adipisci. sed quia litteris secundus ad gratiam locus est, desiderio tui scriptorum conpensatio satisfecit maximeque iuvit animum, quod tecum bonam valetudinem redisse in gratiam nuntiasti. ipse Formiis adhuc residere constitui, ut mitigatis autumni aestibus ad suburbana concedam. neque enim temporis mei ratio patitur, ut communem patriam maestus ingrediar. vale.