Latin
Liber Quintus., LXXXXVIII (LXXXXVI). Symmachus Helpidio.
Symmachus, Epistulae 5.97
Not analysed yet
Si condicio temporis mei sineret, votis me tui s etiam non rogatus ingererem. qua in re certus animi mei adsertionem verborum, sicuti arbitror, non requiris. nunc fortunae meae qaalitas in tantum nos a festivis excusat officiis, ut solacia insuper requirat aliena. ergo quia in manu mea interim non est laetos frequentare conventus, tuae opis est levare maerentem. quorsum istud? inquies. ut fratrem nostrum Florentinum clarissimum atque ornatissimum virum peregrinationi meae cohaerere patiaris. tantum peto, ut ab eo interpreteris inpendi ex hac commoratione? quam mihi tribuit, quantum ex eius praesentia voluptatis habuisses. vale.